Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

scires, si mecum fuisses. ALBVCIVS ethicos, ut multi putant, dixit: — certe laudatum est cum diceret — exeuntem me puer secutus est. Non probabat hanc Messala sententiam: non habet, inquit, fiduciam, si mauult uider recepisse puerum quam adduxisse; ex qua ratione est adoptatum esse non quia debuerit, sed quia secutus sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii quidem in omnis studiorum partes, Latini utique sermonis obseruator diligentissimus; itaque cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro et pro Pythodoro in Messalae orationem disertissimam recitauit aeque compositam atque suasoriam (de) Theodoto declamauit

b.153
per triduum. quae dixerit suo loco reddam, cum ad suasorias uenero.

A parte adulescentis non unus omnibus color placuit. Quidam personam eius qualem acceperant

p.199
introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et Hispo ROMANIVS : hoc unum aiebat efficiendum, ut non durus uideretur, sed seuerus. in hac parte dixit nobilem illam sententiam, quam Fabius Maximus circumferebat: uenit adsidue in domum meretrix, non recedit, paulum abest quin nouerca sit. CESTIVS bella figura egit: “dementia,” inquit, “res est sanitati contraria. non quaeram extra exemplum sani hominis ad quod patrem exigam: ipsum sibi comparabo. fuit aliquando sanus: tunc quid faciebat? oderat luxuriam, uitia castigabat. hunc tam seuerum senem putabitis sanum si uobis in lupanari ostendero?” Sic declamauit ut fratri accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsi conparando.

Latro fratri pepercit; puerum pressit et dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem hoc confiteri uoluisse; illa uerba aegro imperata. FABIANVS ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam partem adulescentis fieri, sed etiam honestam: obiecit patri quod fratrem abdicasset, non scemate sed directo. “Nihil,” inquit, “peccauerat; amat meretricem; solet fieri: adulescens est, expecta, emendabitur, ducet uxorem.” Quare ergo tunc non egisti dementiae? “tuam,” aiebat, “expectabam penitentiam;

p.200
iam recipiet. Hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset, quom uidisset in
b.154
lupanari habitantem. “Abdicasti,” inquit, “ut emendares, non ut uitia augeres. uides, nullum illius uitium:

aetatis est, amoris est: recipe antequam aliquid faciat, cuius mox pudore moriatur.” Ad ultimum obiecit illi quod aegrum non secum tulisset. “potest,” inquit, “conualescere, si uiderit penates suos, si minus certe morietur solo paterno, suo, puro. “Quare, inquit, tu aput fratrem non fuisti?” et ego queror. ille cum ad te mitteret, putauit se ad duos mittere. Vtinam tecum fuissem, pater; redisses illinc cum filio, set tuo.” De adoptione nouissime questus est et hac figura: abstulisti mihi fratrem cum quo natus sum, cum quo educatus sum, ut quem dares? istum. indignor hanc fieri fratri meo contumeliam, ut huius uocetur pater. Sed ut aliquid iocemur, FABIVS MAXIMVS nobilissimus uir fuit, qui primus foro Romano hunc nouitium morbum quo nunc laborat intulit; de quo SEVERVS CASSIVS, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi formosus es, quasi diues es; unum tantum es non quasi, uappa.

Hanc controuersiam cum declamaret MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae

p.201
basilicam infectant. dicebat autem a parte patris: omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatur filius alter. Haec subinde refero quod aeque uitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia Latro contrariam rem non controuersiae dixit, sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium
b.155
et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles set facti.

Cum diceret partem adulescentis Latro et tractaret adoptionis locum, dixit: iam iste ex imo per adoptionem nobilitati inseritur; et alia in hanc summam. Maecenas innuit Latroni” festinare Caesarem; finiret iam declamationem. Quidam putabant hanc malignitatem Maecenatis esse; effecisse enim illum non ne audiret quae dicta erant Caesar, sed ut notaret. Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit, ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent. Vipsanius Agrippa fuerat, at Vipsani nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat

p.202
et M. Agrippa dicebatur. cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret: “Agrippa, M. et quod in medio est” — uolebat Vipsanium intellegi — Fuit qui diceret “concurrite: Agrippa, malum habebis; responde si dis placet, Marce.” Vtique mihi uidetur admiratione dignus diuus Augustus sub quo tantum licuit, sed horum non possum misereri qui tanti putant caput potius quam dictum perdere. Latro dignus fuit miseratione qui ne excusare quidem errorem suum potuit. nihil est autem crudelius quam sic offendere, ut magis sis offensurus si satisfeceris.
b.156

b.157

Porci LATRONIS. Si cum liberis torta esset, indicasset. “Escende,” inquit, “occide tyrannum; nisi occideris, indicabo.” Subito iniecta manu satelles, quid moraris? inquit; iam exposita tormenta sunt. Bene est, inquit mulier, ad stuprum non uocor.

p.203
Instabat cottidie uiro uxor, exigebat tyrannicidium: “tempus est; escende; si nihil aliud, ut liberos habeas: nisi tyrannicidae paritura non sum. miraris si eo tempore parere non potui, quo tyrannus torquere matronam potuit? escende, occide tyrannum; comes sequerer, nisi me inutilem dimisisset tyrannus. escende: ego iam feci tyrannicidium meum.” Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus.

CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines; nihil tutum erat; nulli feliciores tunc uidebantur quam qui liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. Quod ad hanc pertinet, agisne Fortunae gratias, quod illo tempore nihil peperit? Tyrannus suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: “attrahite,” inquit, “uxorem et,” adiecit, “si quos filios habet.”

Veniunt in domum crudelissimi carnifices in quorum uultibus tormenta erant: iactatur misera inter satellitum manus et toto itinere non ducitur, sed trahitur. Hanc aliquis etiamsi torta non sit

p.204
mirabitur non peperisse, cum cogitauerit iste de tyrannicidio ? audacter iam consilium indicamus; iam enim, puto, licet. Nupsit isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc publicum diuortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter satellitum manus uexatur atque distrahitur. hanc aliquis, etiamsi non torqueatur, non parere miretur? Exposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres audiui illo tempore: quidnam uolui quae peperi?

ARELLI FVSCI. Explicantur crudelitatis aduersus infelicem feminam adparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur; instat ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. uidet intentum tyranni uultum, uidet oculos minaces: et tacet. plus tibi praestare non potuit si de te liberos sustulisset. flagellis caeduntur artus, uerberibus corpus abrumpitur exprimunturque ipsis uitalibus cruores: tacet. an sit tibi ista datura liberos nescio; tyrannicidium dedit. Ita tu, mulier, non uis parere ? delicata es, cruciatus puerperi times. Fremebat indignatione captae ciuitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio

b.158
fortior: quomodo
p.205
occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime uacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci minore munimento uirtutem non summouet? Sic uir et uxor noctes exercebant: miraris si transiit quinquennium inter uxorem tortam, occupatum uirum? Saeuiebat etiamnunc tyrannus; torquebantur in conspectu maritorum uxores; paenitebat matres fecunditatis suae.

Hisponis Romani. In quid desiderabas liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salua heredem non habes ? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis. ignoscetis puto mulierculae si dixero: fessa est. Hispani CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli. prorsus cum uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor uocatur, sub quo mariti uxores prodiderant. pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium ? Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit. IVNI GALLIONIS.

Instabat tyrannus: torque: illa pars etiam potest; subice ignes: in illa parte iam exaruit cruor;

p.206
seca, uerbera, oculos lancina, fac iam ne uiro placeat matrix. PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia: extincti sanguine refouebantur ignes; in hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset. Exquisita uerbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saeuitia inuenerat, quidquid et noua adiecerat—
b.159
quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. 0 nos felices! quod nullis hausta puerperiis fuit, tacuit. tunc silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. Conuolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce,

sed proiecta. Quid est quare uxorem dimiseris? numquid premit censum onerosa sumptibus et ut seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit? numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit? si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere; non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur: modo properat et uota praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta; pariet. Quid dicis: “non potest fieri?” quare? quod

p.207
torta est. Imputat tibi quod publica est; imputat tibi quod torta est; imputat tibi quod sterilis est. IVLII BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede uentrem.