Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Latro sic diuisit: an pater ob ullam adoptionem accusari possit, an ob hanc debeat. Omnes infamauerunt adulescentem, quasi illius criminationibus factum sit ut frater abdicaretur; et ideo sententia laudatur FABIANI : nihil tecum locutus sum.

p.198
Et cum hoc unum puero noceat quod ex meretrice natus est, omnes operam dederunt, ut quantuni controuersia licebat huic uitio mederentur efficerentque ne quicquam in illa uideretur meretricis fuisse nisi nomen. MARVLLVS decenter hoc disits simul obiciens fratri impietatem: nihil, inquit, in illa domo meretricium fuit:

scires, si mecum fuisses. ALBVCIVS ethicos, ut multi putant, dixit: — certe laudatum est cum diceret — exeuntem me puer secutus est. Non probabat hanc Messala sententiam: non habet, inquit, fiduciam, si mauult uider recepisse puerum quam adduxisse; ex qua ratione est adoptatum esse non quia debuerit, sed quia secutus sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii quidem in omnis studiorum partes, Latini utique sermonis obseruator diligentissimus; itaque cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro et pro Pythodoro in Messalae orationem disertissimam recitauit aeque compositam atque suasoriam (de) Theodoto declamauit

b.153
per triduum. quae dixerit suo loco reddam, cum ad suasorias uenero.

A parte adulescentis non unus omnibus color placuit. Quidam personam eius qualem acceperant

p.199
introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et Hispo ROMANIVS : hoc unum aiebat efficiendum, ut non durus uideretur, sed seuerus. in hac parte dixit nobilem illam sententiam, quam Fabius Maximus circumferebat: uenit adsidue in domum meretrix, non recedit, paulum abest quin nouerca sit. CESTIVS bella figura egit: “dementia,” inquit, “res est sanitati contraria. non quaeram extra exemplum sani hominis ad quod patrem exigam: ipsum sibi comparabo. fuit aliquando sanus: tunc quid faciebat? oderat luxuriam, uitia castigabat. hunc tam seuerum senem putabitis sanum si uobis in lupanari ostendero?” Sic declamauit ut fratri accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsi conparando.

Latro fratri pepercit; puerum pressit et dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem hoc confiteri uoluisse; illa uerba aegro imperata. FABIANVS ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam partem adulescentis fieri, sed etiam honestam: obiecit patri quod fratrem abdicasset, non scemate sed directo. “Nihil,” inquit, “peccauerat; amat meretricem; solet fieri: adulescens est, expecta, emendabitur, ducet uxorem.” Quare ergo tunc non egisti dementiae? “tuam,” aiebat, “expectabam penitentiam;

p.200
iam recipiet. Hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset, quom uidisset in
b.154
lupanari habitantem. “Abdicasti,” inquit, “ut emendares, non ut uitia augeres. uides, nullum illius uitium:

aetatis est, amoris est: recipe antequam aliquid faciat, cuius mox pudore moriatur.” Ad ultimum obiecit illi quod aegrum non secum tulisset. “potest,” inquit, “conualescere, si uiderit penates suos, si minus certe morietur solo paterno, suo, puro. “Quare, inquit, tu aput fratrem non fuisti?” et ego queror. ille cum ad te mitteret, putauit se ad duos mittere. Vtinam tecum fuissem, pater; redisses illinc cum filio, set tuo.” De adoptione nouissime questus est et hac figura: abstulisti mihi fratrem cum quo natus sum, cum quo educatus sum, ut quem dares? istum. indignor hanc fieri fratri meo contumeliam, ut huius uocetur pater. Sed ut aliquid iocemur, FABIVS MAXIMVS nobilissimus uir fuit, qui primus foro Romano hunc nouitium morbum quo nunc laborat intulit; de quo SEVERVS CASSIVS, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi formosus es, quasi diues es; unum tantum es non quasi, uappa.