Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Altera pars. Porci Latronis. Quem honestius subiecit meretrix quam peperit. Pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur, si et mater. FVSCI ARELLI patris. Errat si quis me putat pecunia moueri. primum adsueui coheredem habere; deinde olim iam cum puero isto paterna diuisi, quia multo illi pater donauit plus quam suam partem.
ALBVCI Sili. Sine ueniant illuc amici, sine propinqui: nunc erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier, quae sine praefatione honeste nominari non potes, cedo istum uernam nulli agnoscendum; sed mater adserat. Seuerissimus pater abdicauit etiam quem sciebat suum. Erat in domo puer qui omnes uocabat patres. Adoptauit eius filium, propter quam etiam suum eiecerat. CESTI PII. Nullum genus iudicum recuso: si seueri erunt, nocebit isti quod recepit meretricis filium; si clementes, quod abdicauit suum. Clamauit pater: in domum ergo meam meretrix ueniet aut, quod turpius est,
Latro sic diuisit: an pater ob ullam adoptionem accusari possit, an ob hanc debeat. Omnes infamauerunt adulescentem, quasi illius criminationibus factum sit ut frater abdicaretur; et ideo sententia laudatur FABIANI : nihil tecum locutus sum.