Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
tum, hercules, fateberis cum dies uenerit. Asprenas dixit: “iam, inquit, non multum reliquum est ex XXX diebus;” si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti, aiunt iam XXX dies praeterisse. Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: “moriar;” dic ergo uerum. CESTIVS hac figura declamauit ut rogaret patrem, tamquam exoratus esset raptae pater; deinde ad hanc sententiam transiit: numquid peiorem causam habeo, si apud alterum iudicem uici? Eadem figura declamauit et HISPO ROMANIVS, sed transiit mollius: scio quid responderi possit mihi: facile est domestico iudici satisfacere; uidero te, cum ad raptae patrem ueneris.
In hac controuersia TRIARIVS dixerat: non scies an exores, nisi ultimus dies uenerit; et tum quamdiu licebit
CESTIVS ex altera parte hoc colore usus est, quia priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse nolui, uolui statim illum securum esse de me; queritur quod illum potius cogitare de matrimonio fili quam de periculo uolui. Latro hoc colore usus est: scitis periclitantes alieno arbitrio agere. illi qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu illi rogantur; nam raptorum patres rogant.
SILO POMPEIVS diuersum colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud illam, tarde suum exorari patrem. HISPO ROMANIVS bello idiotismo usus est. Illuxit, inquit, amici; eamus ad raptae patrem; occurramus, illud domi est. FVSCVS ARELLIVS dixit: prior rogatus est qui magis timebatur. TRIARIVS a parte adulescentis dixit: timeo ne mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non inprudenter SILO POMPEIVS inprobabat; aiebat enim non posse mutari semel latam sententiam.
Quidam uoluerunt uideri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde. FVSCVS ARELLIVS dixit: magnam partem legis consumpsi nec de mora queror: raptae pater rogabatur. CESTIVS non probabat et hac
ARTEMON dixit: le/ge, ti/ soi pro\s to\n pate/ra th=s e)fqarme/nhs sumpefw/nhtai; le/ge, pw=s pe/peikas; siwpa=|s; fwra=|. GLYCON dixit: ei) brade/ws e)leei=s ME pw=s r(u/sh|; ou)ke/ti *F*T*I*N*M kruerote/ran qana/tou me/rimnan, ou) perimenw= SOU to\n e)/leon. Hunc sensum commodius dixit LEPIDVS, Neronis praeceptor: non misereris, nisi ultimo die? ego mei ante miserebor. DIOCLES CARYSTIVS a parte patris ethicos dixit: e)gw\ ou)=n a)poqa/nw; qa/ne: ei)s ti/ ga\r h(/rpazes; ei)s ti/ ga\r *E*O*E*O*U; ei)s
PORCI LATRONIS. Qualem uidi! ipsa fungebatur officiis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia discurrebat ministeria, non inpulsis tantum, sed laniatis capillis. Vbi est, inquam, meretrix? Venit ad me subito qui diceret: filius antequam moritur rogat uenias. non expectaui dum iste permitteret: amens cucurri. Cetera quemadmodum narrem nescio: steterim an sederim, quid locutus sim, quid audierim nescio; hoc unum scio, iacuisse me inter duos filios. Accede huc, puer, depositum, crimen meum; non habeo miser cui te moriturus commendem. CESTI PII. Recepi in sinum nepotem.
uultis et hunc abdicem? duos filios sustuli; huic numero iam adsueui. Patrem accusat, fratrem infamat, infantem persequitur: rogo uos, non satius est meretricem amare quam neminem? Noui generis dementia arguitur: sanus eram si non agnoscerem