Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

dic ergo uerum; non flebo. Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obstupuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas ? dedi et perdidisti. “Mori,” inquit, “filium uis.” ego te mori uolo? immo furor tuus, illa caeca et temeraria

b.139
cupiditas, et inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit.

CESTI PII. Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuuenem. habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus. duxi uxorem quam pater iusserat et tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod

p.182
negaueram dedi? Ipse dispensasti XXX dies, ut haberet primos socer, medios reus, nouissimos pater. Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam, uirginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies XXX. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? “Impetraui,” inquit, “ab illo:” alii aiunt illum a te. mediis me diebus accusas. cur rapuisti uirginem, cum tam libenter uiueres?

ARELLI FVSCI patris. “Moriar,” inquit: etiamnunc minaris? nondum rogas? “Quousque,” inquit, “rogabo?” iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. “Non possum,” inquit, “exorare tam diu.” nouo more obicit dementi constantiam. “Quid ergo? tu poteris uidere morientem filium?” fortasse non potero et ideo irascor dum licet. Pompei SILONIS. Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium indulgenter nutritus est, omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogauit. “Ignouit,” inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Non nosti conditionem legis tuae: in hac culpa qui pares sententias habent, pereunt. ipse se ad alienam misit, lex illum admisit ad meam. “Raptor nisi et suum et raptae patrem exorauerit pereat.” uis scire lex

b.140
utrum maluerit? non exorari: irascitur. ex duobus patribus eum raptor accusat, qui legem sequitur.

ARELLI FVSCI. Miraris me dubitare ? ipsa lex inter mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestiuae

p.183
proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: fleo quod necesse mihi est filium spectare morientem. Quid facturus sim adhuc nescio; utique tu ante tricesimum diem nescies. “Exoraui,” inquit, “raptae patrem.” quid ergo mihi molestus es, si hoc tibi satis est? OSCI. Effregit fores et identidem leges inuocantem coegit pati stuprum: nisi tam facile puellam exorauit quam patrem. Mortem uitiatione meruit, accusatione deprecatur; consumuntur interim dies. uter nostrum illos consumit? “Rogo,” inquit. non est fortunae meae rogare; nunc ego rogari debueram qui periclitor. PAPIRI FABIANI.

Demens sum. uidelicet turpiter uiuo, meretricem amo, legem ignoro, dies tuos non numero. Ad iudices uocat iudicem suum. “Ergo moriar,” inquit. hoc si reo dicis, non curo; si iudici, uidebo; si dementi, non intellego. Demens, inquit, es: et huic aliquis ignoscere potest qui sic rogat? Vos mei iudices estis, iste habet suum iudicem nec potest inexorabilem queri quem nondum expertus est.

IVNI GALLIONIS. “Rogo,” inquit. nunc, hic, sic? si uolebas rogare, admouisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus.

p.184
testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. Quando inuitum uultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris: “paenitet quod rapui, quod te priorem
b.141
non rogaui;” cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre. me miserum, quam paene promisi! dura, anime, dura; here fortior eras. et multum habeo quod deliberem; diuersi me adfectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. “Ergo,” inquit, “misereberis?” nihil promittam ante tricesimum diem. me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat.

Audi a demente exempla huic crimini: denis uicenisque annis inter bella iuuentus consenuit; nos dies XXX ferre non possumus? Deliberabo: lex nihil uult temere fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus accipe. Effregisti domum ciuis, ut dicis etiam misericordis. Morere: non est hoc nocenti graue; ego nihil peccaui: propter te mori cupio. ratio a me exigitur alienae culpae, meae potestatis. “Quid ergo facturus es?” non pronuntiabo ante supremam. Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Agedum in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti

p.185
mecum deliberandum? unde tu scis qualem filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam habeas. Nullum tempus uni uerbo angustum est. “Iam,” inquit, “angustum tempus est:” et tibi uacat accusare? VIBI RVFI. Quis unquam praeter me sic

ignoscere iussus est? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” ita non putas me subducere quantum supersit? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” angustum erat, si duos rogare deberes. “Angustum tempus est,” exclamat, “nescio quando rogem.” ergo me priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum qui prius roger, quia pater tuus; id quod minimum est, propius habito. huc uidelicet illa pars legis pertinebat: “et

b.142
suum patrem exoret.” P. Asprenatis. Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo si uis argumentum, dabo tibi: filius meus moriturus est et nondum testamentum meum mutaui. CORNELI HISPANI. Multi me adfectus diducunt: necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnum deliberem. Ne ille quidem, quamuis dicatur nimis exorabilis, ignouisset, si sic rogatus esset.

Pars altera. ARELLI FVSCI patris. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, et tempori multum. infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem timeo postquam mihi omnes gratulati

p.186
sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer, nisi superstitem filiam? PAPIRI FABIANI. Non possum dissimulare, pater: quod illum exoraui, tuum beneficium est; certe cum exoratus est, hoc dixit: aliud quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam patris iudicio? misereor. Miserere, patec: scis quam breuis sit aduocatio mea. “Misereor,” inquit; uis uerum dicam quid dixerit? “patris tui.” unde ego miser ab hoc patre ueniens timerem patrem ?

CESTI PII. Timeo mortem nec iam habeo cui peream. MARVLLI. Si tibi tam pertinax aduersus me odium est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic exorari te non posse. quid me incerta mortis expectatione suspendis? sollicitus inter somnos quoque uelut admotam ceruicibus meis securem expauesco. si non inpetro ut uiuam, hoc certe inpetrem ne diu moriar. Non est quod putetis legem in numero dierum angustam fuisse: est lex illius diu mori. Responde, pater: si seruaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus

b.143
est. non possum metum sustinere ultra nec tormenta triginta diebus pati: et in me mihi aliquid licet. Blandi. Ita parum tibi contigit, quod solus periclitante filio non rogas?

LATRO sic diuisit: an intra tricesimum diem raptor cum alio agere possit;, sicut non potest qui

p.187
in custodia est, qui in carcere est. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi uitae mortisue arbitrium datum est: “an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse?” etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri dedit: “ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est.” deinde si potest agere, an debeat. Irascendi causas tractauit, quod rapuit, quod alium prius rogauit, quod me non rogauit, quod etiam accusat. Si non exorari a filio dementia est, an tamen damnari dementiae non possit, cum adhuc an exoretur incertum sit. hic paternos adfectus tractauit spem facientis. non probabat Fuscum, qui paulo apertius agebat: est contra controuersiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.

FABIANVS illam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quoniam pronuntiatum est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat,

p.188
sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam qui morbo
b.144
fureret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat, numquam utar hac quaestione?