Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in uersus suos

p.178
transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro : mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit:
Arma uiri fortis medios mittantur in hostis; Inde iubete peti.
met. XIII, 121 sq. et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. memini Latronem in praefatione quadam dicere, quod scolastici quasi carmen didicerant: non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem duch, desidia dedocet. Naso dixit:
Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori.
am. I 2, 11 sq.

Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrerat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce pater: non peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam

b.137
p.179
effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est quod illum ab indulgentia sua auocet?

Di boni, quomodo hic amauit uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tuuis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad deos pertinet.

Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: periit aliqua cum uiro, periit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. magnum tibi quam paruo constat exemplum! in reliquum ut iubes diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego qui

p.180
peccaui poena dignus sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.

Declamabat autem Naso raro controuersias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est

b.138
nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit. manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret. aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter arbitros fuit:
Semibouemque uirum semiuirumque bouem;
Ovid. Art. Amat. 2.24 secundum:
Et gelidum Borean egelidumque Notum.
Ovid. Am. 2.11.10. ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuos fuisset.

p.181

dic ergo uerum; non flebo. Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obstupuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas ? dedi et perdidisti. “Mori,” inquit, “filium uis.” ego te mori uolo? immo furor tuus, illa caeca et temeraria

b.139
cupiditas, et inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit.

CESTI PII. Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuuenem. habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus. duxi uxorem quam pater iusserat et tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod

p.182
negaueram dedi? Ipse dispensasti XXX dies, ut haberet primos socer, medios reus, nouissimos pater. Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam, uirginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies XXX. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? “Impetraui,” inquit, “ab illo:” alii aiunt illum a te. mediis me diebus accusas. cur rapuisti uirginem, cum tam libenter uiueres?