Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Abdicatio loquax est: quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent: hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent. Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas. quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos cum uotis patris uidisses certantis. etenim tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento,

b.120
pos terga uinctis manibus ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud Parthos eges sepulcro quoque.

† dicta praetereo milia corruentium inter diuitias suas exemplorum: non refero quoties in iis istam posueritis domum

p.157
meliores perdentem diuitiis suis liberos? Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem uestrum rogare discite.

Blandi. Tres genuit, quattuor abdicat. “Abdico,” inquit. apparet unde uenias. Galli Vibii. Si quis me audit adoptari, iam putat abdicatum; si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. quare ---respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam uicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego diuitis filiis inuidebam, modo illi mihi. Laudat me pater cum abdicet, laudo ego patrem cum abdicer; haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo.