Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. cum illos correctos putauerit, me satis minatum abdicabit. “Non faciet,” inquit. atqui neminem adhuc habuit in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. FABIANVS hoc colore, ut dixi, egit: nolo diues esse. RVFVS VIBIVS hoc: nescio diues esse. Haec in hoc loco cum diceret excepta sunt: non est quod putes omnibus diuitias conuenire: nihil enim nocentius nouitio diuite est. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu diuitiarum gloriam petat; ego non dico: “diues esse nolo,” set “nescio.”

ALBVCIVS et ipse diuitias

p.168
insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam: “munera,” inquit, “regia respuit: cum auro dominum etiam acciperet.” et illum locum egregie tractauit: omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones; trium paedagogi illic sunt; occidere me uolet quisquis frugalissimus fuerit. Non uenenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus.

SILO POMPEIVS illo colore egit: nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. “ecce nunc,” inquit, “inuenit nouam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent.” et cum multa dixisset in diuitem, dixit: non est quod mireris si te odi; amo quos abdicasti. Color a parte patris aliquid curae

b.129
desiderat. quidam induxerunt patrem cupidum diuitiarum, quod . inuidiosum est in hoc uisum, quia ita diuitias filio dare uult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem uolo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur.

CESTIVS: “timeo,” inquit, “ne abdicer:” uellem timeres. ALBVCIVS hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum diuite fuisse; dixisse illum sibi dubitanti an filium tolleret: “tolle,” inquit, “in meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum meorum iudicabo.” itaque cum et tertium abdicaret,

p.169
dixit: quid sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc filium habeo. Venit ad me et ait: redde quem educasti mihi: si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseuerauerint furere, habebo hunc pro illis. Temptaui statim reducere illum in gratiam cum filiis: intempestiuum erat. temptaui cogere subtrahendo meum: respondit tamquam non possit diuiti deesse filius. SILO dixit:

“amicus,” inquit, “abdicatorum sum.” quid ergo ? mauis inimicum adoptet? si intraueris domum, uidebis an aliqui animum patris a filiis auertant. “si reduxerit,” inquit, “illos, quid me fiet?” capit diuitis domus et quattuor liberos. si te illi fratrem grauabuntur, libentissime recipiam. sic de me diues meruit, ut illi et dare filium paratus sim et commodare. BLANDVS hoc colore egit, ut diceret diuitem inexorabilem liberis esse. omnia se fecisse, ut illum placaret; uideri esse magnas causas et graues; itaque certam futuram adoptionem.

OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et significationem medio temperamento

b.130
opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocabat: tantum in illis somniorum est.
p.170
et hoc uitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores probant, qui non possunt coargui, non ut somnia, set ut non essent aliquo nomine offensui. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest in causa sua falsum aliquis testem det, an se:

alteri enim credi non debet, alteri non solet. OTHO tamen IVNIVS bene dicebat has controuersias, quae suspiciose dicendae erant. itaque memini optime illum dicere pro † hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, ad calumniam iurauerat. Erat genus iudicii tale: speciosum iuuenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier in quam petebatur praeiudicium tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo uisa esset cum seruo et marito.

OTHO IVNIVS nullam rem certam posuit, sed tantum circumuentam a uiro mulierem egregie tractauit; cuius actio quam utilis fuisset, statim adparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente qui hoc colore usus est: arcessitum a domino seruum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam ; maritum indignatum prosiluisse quasi in

p.171
corruptorem. corruptiore usus est quam---colore: dixit enim arcessitum seruum, ut dominicae libidini paparium faceret. SYRIACVS cum secunda.
b.131
actione hunc colorem urgueret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: “adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum,” et paene causam abstulit. Et illud autem tum Syriacus uafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum seruo.

NIGER BRVTTEDIVS cum ageret obiecit Syriaco, quod causam non posuisset et non institit adsidue, quare non adpareret, quomodo seruus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper. deinde si quaeris, Niger!, quare ego non narrauerim: ut tu ista narrares feci. Et contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos duodecim in officio tuo fui; dic quid in domo tua peccauerim ? sed haec est consuetudo uestra: iniuriam uocatis finem seruitutis. tamdiu uobis cordi sumus, quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta magnis et excepta

p.172
clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui: ad OTHONEM redeo a quo longius aberraui.

Solebat hos colores qui silentium et significationem desiderant tueri; itaque et hanc controuersiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam: “non possum, inquit, pati sine patre.” me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite mihi,

b.132
impium nihil de liberis duo patres cogitant. et illud: “recipiat, inquit, suos; non possum sine te pati.” hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reuerti uoles. et illud: non amas abdicatos?

domum illorum occupa. amas? serua. Dixit et illud: “libenter, inquit, pauper sum:” et ego. dicet aliquis: “quare ergo in adoptionem diuiti filium?” recipiet excusationem si dixero: filii mei causa facio; honestius etiamnunc facio quam si filium ei traderem. et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune; consentiatis licet: duos senes iungit. et illud: o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam! fortasse iam superuacua esset adoptio, si non repugnasset. et illud: non recipio; omnia licet facias, non ego ero pater orbo diuite. et illud in ultimo: scis et

p.173
me non inuitum esse pauperem; ego te genui, ego diuitias docui contemnere; sequere auctoritatem meam. nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco; crede fidei meae, hoc fieri expedit. “Quoi?” inquit: mihi, tibi, diuiti; nihil amplius dico.

Totam quidem bene dixit controuersiam, sed hoc genere, ut putares illo dicente sic esse dicendam, deinde mirarere, quid illi suspiciosa actione opus fuisset, cum aperta uti liceret. Belle de hoc uitio illius Scaurus aiebat, illum acta in aurem legere. GLYCON SPYRIDION ex altera parte satis dulcem dixit sententiam: sw/zwmen ou(\s a)pokhru/tteis o(mologw=n o(/ti e)fi/lhsas: ARTEMON dixit: ou)k e)/stin, w)= pa/ter, tw=n bebai/wn kthma/twn plou=tos, e)/nqa plou/sioi trei=s a)po/rrhtoi u(pantw=sin. HERMAGORAS dixit: perieleuso/meqa te/ssares e(no\s a)po/rrhtoi.