Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. cum illos correctos putauerit, me satis minatum abdicabit. “Non faciet,” inquit. atqui neminem adhuc habuit in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. FABIANVS hoc colore, ut dixi, egit: nolo diues esse. RVFVS VIBIVS hoc: nescio diues esse. Haec in hoc loco cum diceret excepta sunt: non est quod putes omnibus diuitias conuenire: nihil enim nocentius nouitio diuite est. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu diuitiarum gloriam petat; ego non dico: “diues esse nolo,” set “nescio.”

ALBVCIVS et ipse diuitias

p.168
insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam: “munera,” inquit, “regia respuit: cum auro dominum etiam acciperet.” et illum locum egregie tractauit: omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones; trium paedagogi illic sunt; occidere me uolet quisquis frugalissimus fuerit. Non uenenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus.

SILO POMPEIVS illo colore egit: nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. “ecce nunc,” inquit, “inuenit nouam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent.” et cum multa dixisset in diuitem, dixit: non est quod mireris si te odi; amo quos abdicasti. Color a parte patris aliquid curae

b.129
desiderat. quidam induxerunt patrem cupidum diuitiarum, quod . inuidiosum est in hoc uisum, quia ita diuitias filio dare uult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem uolo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur.