Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc grauissimum: suos non amant. nec est quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante,
Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono aduersus patrem animo fecit an ignoscendum sit; deinde an bono aduersus patrem animo fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono aduersus se
† tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia; male de se existimare eum qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet. ARGENTARIVS omnes priores transiit partes, statim ad hoc uenit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem. “uolo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petiit a patre paupere, ut in adoptionem diuiti daretur; quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic.” deinde sic transiit, cum declamasset eam controuersiam quae posita non erat: “si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo.”