Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Divisio. Non puto uos quaerere, quomodo haec controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic diuisit: dico licuisse illi adoptare; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit uerum est et quod sine iure quod quidem rationem habeat recte fit. Cum de iure diceret, dixit: “sub arbitrio,” inquit, “patris es.” Si in hoc subicior patri, quia pius sum, in hoc sine dubio, ut pius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo. quid itaque ei respondeo? scilicet id ago ne desinam filius esse; atque idem ago, cum respondeo emancipanti. quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar ? Si non licet recusare, quaero: cur potius abdicas me quam

p.163
tradis? Cum de officio diceret, in haec diuisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.

SILO POMPEIVS sic diuisit: coepit a uetere et explosa quaestione, an in omnia patri parendum sit; etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit; deinde quaesiit, an inuitus filius dari in adoptionem possit: si non potest, non ob id abdicari potest, quod arbitrio usus est: tamen ut possit, non

b.125
cum contra uoluntatem patris, set cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit, an hic bene usus sit. Deinde officii partem tractauit et ita diuisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. Cum diceret turpem, dixit: aliena bona inuadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! Cum inutilem diceret, dixit patri inutilem esse, adoptanti inutilem esse, sibi inutilem esse. Cum patri inutilem diceret, tractauit quam graue esset filio carere unico, quanto grauius eo quem alius concupisceret, et cum diceret diuitem ipsum quoque qui tot haberet solacia filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. Cum inutilem adoptionem diuiti diceret, sic tractauit:
p.164

futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc grauissimum: suos non amant. nec est quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante,

b.126
et tota familia expellere insitiuum heredem cupiente:

Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono aduersus patrem animo fecit an ignoscendum sit; deinde an bono aduersus patrem animo fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono aduersus se

p.165
animo factum, sed consensum filiorum aduersus patrem dicturum.

† tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia; male de se existimare eum qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet. ARGENTARIVS omnes priores transiit partes, statim ad hoc uenit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem. “uolo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petiit a patre paupere, ut in adoptionem diuiti daretur; quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic.” deinde sic transiit, cum declamasset eam controuersiam quae posita non erat: “si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo.”