Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Triarii. Quare abdicas? numquid dies noctesque inpendo turpibus conuiuiis? plurimum uiuo in lupanari? si nescis quae crimina obiciantur, ab amico
Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi primum accidit. unicus sum filius et iam abdicor. Quid uideri me uelis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. utcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat, adoptio tres abdicatura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: “in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem;” etiamsi non abdicarer, perditurus fui.
Pars altera. Latronis Porci. Si nescirem quid mali esset pauperies, nunc intellegerem: abdicationem filius meus non timet. Fabriciorum imagines 15Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias adoptio miscuit; etiam abolita seculis nomina per successores nouos fulgent. sic illa patriciorum nobilitas fundamentis urbis † habet usque in haec tempora constitit. Adoptio fortunae remedium est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in angulis in diuitiarum conuictos strepit accusatosque insequitur neque quiescere sinit. sed nulla materia in rebus humanis uirtutes clarius ostendit: census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris