Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

De T. Labieno interrogatis ? declamauit non quidem populo, sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis. adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat et cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat, quantam uim esse oportet quae inter obstantia erumpat? Nemo erat qui non cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret.

Color orationis antiquae, uigor nouae, cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi uindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabies uocaretur. animus inter uitia ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus, qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est noua poena:

p.462
effectum est enim per inimicos ut omnes eius libri comburerentur: res noua et inusitata supplicium de studiis sumi.

Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem inuenta est: quid enim futurum fuit, si triumuiris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? Sunt di immortales lenti

b.293
quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo. Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat? parum uidelicet in poenas notae crudelitatis it: conquiritis in uosmet ipsos noua quesbus pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, inuenitis quemadmodum reducatis ad eadem rem

corporis mala. Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis adhuc scripta conbusta sunt; iam non malo exemplo

p.463
quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finiuit tantum se ipse, sed etiam sepeliuit.