Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

utebatur suis uerbis, Latronis sententiis. Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius quam ubi scolasticus forum quod non nouit imitatur. Amabam itaque CAPITONEM cuius declamatio est de Popillio, quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.

primum tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci, Cesti Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma; reliquos ut uobis uidebitur

b.296
conponite: ego uobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim,
p.466
permittite me mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus.

Bene declamauit GAVIVS SILO cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: “numquam audiui patrem familiae disertiorem.” at cum patrem familiae praeferret, oratorem subducebat: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS cuius filius fraterno uobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest.

sed Turrinus pater multum uiribus dempserat, dum Apollodoreos sequitur ac summam legem dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi uirium quantum ualeret, etiamsi ars abesset. sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. Numquam non de colore Latroni controuersiam fecit. Latro numquam solebat disputare in conuiuio aut alio quam quo declamare poterat tempore. Dicebat quosdam esse colores prima facie duros, asperos: eos non posse nisi

p.467
actione probari. negabat itaque ulli se
b.297
placere posse nisi totum; nosse se et suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere; multa se non persuadere iudici, sed auferre.

TURINUS contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse. Inde filius quoque eius, id est meus — numquam enim illum a uobis distinxi — habet in dicendo controuersiam paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae sequitur ad summa euasurus iuuenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis cupiditatibus fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.

b.298