Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri? nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt non subtraham, licet non plura uideantur: uos subiciatis. OSCVS non incommode dixit, sed sibi ipse nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit oratio eius non figurata erat sed praua. Itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset,

b.295
schemate illum salutauit: “poteram,” inquit, “dicere, aue Osce.” Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas. nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.

Ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen inposuit, declamatori subtili sed arido; ille Sparso dixit scolam communem cum

p.465
rhetore quodam habenti: tu potes controuersiam intellegere qui non intellegis te laterem lauare ? SPARSVS autem dicebat uiolenter, sed dure. Ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen, umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret.

utebatur suis uerbis, Latronis sententiis. Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius quam ubi scolasticus forum quod non nouit imitatur. Amabam itaque CAPITONEM cuius declamatio est de Popillio, quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.

primum tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci, Cesti Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma; reliquos ut uobis uidebitur

b.296
conponite: ego uobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim,
p.466
permittite me mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus.