Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Porci Latronis. Id solum sustuli quod fur reliquisset. nihil tam ualde fur timui quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi inuidiam, prode furtum meum, age magistratui tamen isti gratias quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoueri non iussit. Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina reposui. OSCI. Sollicitus erat ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum † tuti illius tendi. hoc furtum non solus habeo.
p.515
Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper, habui quod magno uenderem: teneo ecce epistolas in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te interrogo: si furtum est, repono. MVSAE. Furtum uocas quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, set hostibus. CLODI TVRRINI. Furtum uocas quod qui perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat, praemium? Vtri permisisses loqui, si eodem tempore et fur uenisset et dominus? potui rempublicam magno uendere uel proditori. ARELLI FVSCI patris.