Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ARELLI FVSCI patris. Pinge Promethea, sed homines facientem, sed ignis diuidentem; pinge, sed inter munera potius quam inter tormenta. Inter altaria Olynthii senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit; utique felicior est quisquis Macedoni seruit.

FVLVI Sparsi. Si ad succurrendum profectus es, queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror quod ullum. Vtinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses: ne quis Atheniensis emeret. Non uidit Phidias Iouem, fecit tamen uelut tonantem; nec stetit ante oculos eius Minerua, dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus si bellum uolueris pingere? diuersas uirorum statuemus acies et in mutua uulnera armabimus manus? uictos sequentur uictores? reuertentur cruenti ? ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est?