Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
CESTI PII. “Emi,” inquit. immo si Atheniensis es, redemisti. si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis uota suscepimus: sic soluentur? Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam uendidit. Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. ut admoueri sibi catenas uidit: superuacuae sunt, inquit; si ad alium dominum peruenissem, Athenas fugerem. Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris.
TRIARII. Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. Quemcunque praeco flentem uiderat sciebat emptorem, miserebantur omnes; et fortasse ipse Philippus reduci iussisset, etiamsi Atheniensem uidisset emptorem quod ego fabulosum esse non dubito. Sed utrum uult Parrhasius eligat: parum pie aut infamauit Iouem aut imitatus est. Clamabat iste: nondum satis tristis es, nondum satis, inquam, adiecisti ad priorem uultum. Talis in auctione Philippus.
MVSAE. Narraturus sum Olynthii senis ignes, uerbera, tormenta: aliquis nunc me queri de Philippo putat. Dii deaeque te perdant! misericordem Philippum fecisti. Si isti creditis, iratum Iouem imitatus