Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
ARGENTARI. Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus est? quid porro? tantum Olynthium torsit Parrhasius? quid, non et oculos nostros torquet? ibi ponit tabulam ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus. Hoc Promethea facere est, non pingere. Aiebat tortoribus: “sic intendite, sic caedite, sic istum quem fecit cummaxime uultum
CESTI PII. “Emi,” inquit. immo si Atheniensis es, redemisti. si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis uota suscepimus: sic soluentur? Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam uendidit. Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. ut admoueri sibi catenas uidit: superuacuae sunt, inquit; si ad alium dominum peruenissem, Athenas fugerem. Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris.