Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Non minus stulte AEMILIANVS quidam Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus dixit: a)poktei/nate *parra/sion,

p.513
mh\ qelh/sas gra/fein e)c u(mw=n a)rxe/tupon eu(/rh|. *P*A*U*S*A*N*I*A*S dixit: dia\ se/, *parra/sie, dei= tou\s e)kporeuome/nous tou= naou= a)fagni/sasqai. OTHO pater cum pro Parrhasio diceret, in hoc colore derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, uolui pingere iratum proditori suo Iouem. GARGONIVS multo stultius, quare Promethei Parrhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem? Latronis illa
b.335

celebris sententia est, quam SPARSVS quoque subtractis quibusdam uerbis dixit in descriptione tormentorum: “Parrhasi, morior;” “sic tene.” hanc sententiam aiunt et DIOCLEN CARYSTIVM dixisse non eodem modo: a)/pistos h( u(peroyi/a: pro\s to\ a)re/skon ei)=dos e)bo/a: me/ne.

SPYRIDION honeste dixisse Romanos fecit: multo enim uehementius insaniit quam nostri phrenetici. uoluit uideri uolturios ad tabulam Parrhasi aduolare, fabula eleganti ad turpem sententiam perductus. traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uuam tenentem et cum tanta esset similitudo uuae ut etiam aues aduolare faceret operi, quendam ex spectatoribus dixisse, aues male existimare de tabula; non fuisse enim aduolaturas si ille similis esset. Zeuxin aiunt obleuisse uuam et seruasse id quod melius

p.514
erat in tabula, non quod similius.