Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

HISPO ROMANIVS ignorantia illum excusauit: pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit. “Non omnia, inquit, narras: Olynthius fuit ille qui periit.” Quid autem ad rem pertinet, cuius nationis seruos fuerit? Audes, inquit, seruum dicere Olynthium, etiam post bellum et ante decretum? alioqui quod uos illis beneficium dedistis nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere? Graeci nefas putauerunt pro Parrhasio dicere: omnes illum accusauerunt; in eosdem sensus incurrerunt.