Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Contra ait: ille seruos alii emptori potest esse, Atheniensi non. Quid enim si Atheniensem a Philippo emisses ? atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. Vt scias, inquit, seruos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et ciues esse. quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur? Deinde: an decreto hoc non contineatur ut liberi fiant, sed ut
p.509
esse liberi iudicentur. Hoc censuimus, Olynthios ciues nostros esse: ita et ille ciuis noster fuit. Non, inquit; nam decretum in futurum factum est. num in praeteritum uis hoc fieri ius ? num quisquis Olynthium seruum habuit, accusabitur, quod ciuem in sua seruitute tenuerit? si quis tunc inter necessaria seruilium officiorum ministeria percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur? atqui quantum ad ius attinet, nihil interest occiderit an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut occidere.