Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Labieni sententiam separaui, quia locuti de illa homines erant: sed ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: “tu hodie minus adtulisti; cedo lora; gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus retulisses si sic rogasses.” Dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possunt: aliquis ex illis damnatum istum uideat, aliquis audiat. ARTEMON ---GLYCON dixit, toi=s talaipw/rois xara\ katale/leiptai.

P. VINICIVS summus amator Ouidi hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni:

p.502
[*](Ovid. Met. 12.607ff.) quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. CASSIVS SEVERVS dixerat: ostende nobis captiuos tuos. IVLIVS BASSVS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENVS commodius uidebatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. Asprenas dixit cum induxisset stipem porrigentem mendico: “o infelicem patrem!” et hoc qui dicit ipse fortassis pater est.
b.326