Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Illud SPARSVS dixit

p.501
quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: “solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti.” ita enim hic potest uideri laesisse rempublicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici quam membra. Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus
b.325
sit et quam omne quod bene dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis non minus habere, licentiae minus.

Labieni sententiam separaui, quia locuti de illa homines erant: sed ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: “tu hodie minus adtulisti; cedo lora; gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus retulisses si sic rogasses.” Dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possunt: aliquis ex illis damnatum istum uideat, aliquis audiat. ARTEMON ---GLYCON dixit, toi=s talaipw/rois xara\ katale/leiptai.

P. VINICIVS summus amator Ouidi hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni:

p.502
[*](Ovid. Met. 12.607ff.) quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. CASSIVS SEVERVS dixerat: ostende nobis captiuos tuos. IVLIVS BASSVS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENVS commodius uidebatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. Asprenas dixit cum induxisset stipem porrigentem mendico: “o infelicem patrem!” et hoc qui dicit ipse fortassis pater est.
b.326