Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

BUTEONIS. Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset utrum marito perisset an patri. ubi istud uidisti? ubi audisti? nego te istuc in bello didicisse. MARVLLI. “Meruerat, inquit mori.” etiamnunc accusas ? certe iam tibi satisfactum est. O nouum monstrum! irato uictore uiuendum est, exorato patre moriendum est. PASSIENI. Vtinam interuenissem, non satisfecisses sola patri. Furiosum te dicerem, si pro genero non rogasses. Secutus est gener diuersas partes, uxor suas.

Labieni. Hoc

p.486
obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere, si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit: nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare licuit. Aut pater noster aut uictor
b.313
insanit.

MENTONIS. Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satisfactum est! Non ignoro in quanto periculo sim: nescit placari iratus et uoce etiam filiae excanduit. TRIARII. An non exoraretur uictor cum pro filia rogaret pater? “Morere.” illi quoque quibus animaduertere in damnatos necesse est, non dicunt “occide,” non “morere,” sed “age lege:” crudelitatem imperi uerbo mitiore subducunt.

Divisio. Lateo usus est in hac controuersia illa calcata quaestione: an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam. Inpotens sum, crudelis sum, inmitis, non tamen demens. mores tuos patri debes adprobare,

p.487
non patris regere. dic: desipis, nihil intellegis; ego sanitatis meae, si potuero, argumenta colligam; dicam: in senatu non stulte sententiam dixi. quid tibi uideor fecisse dementer? partes male egi? multa debes dementiae signa colligere; damnare non potes patrem propter uerba, immo propter uerbum.