Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
BUTEONIS. Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset utrum marito perisset an patri. ubi istud uidisti? ubi audisti? nego te istuc in bello didicisse. MARVLLI. “Meruerat, inquit mori.” etiamnunc accusas ? certe iam tibi satisfactum est. O nouum monstrum! irato uictore uiuendum est, exorato patre moriendum est. PASSIENI. Vtinam interuenissem, non satisfecisses sola patri. Furiosum te dicerem, si pro genero non rogasses. Secutus est gener diuersas partes, uxor suas.
Labieni. Hoc
p.486
obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere, si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit: nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare licuit. Aut pater noster aut uictor b.313
insanit.