Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
MONTANVS VOTIENVS dixit: non est quod putes illam cecidisse irae patris: cui uixerat periit, illi se cui addixit inpendit. et eundem sensum in argumentis, cum dixit etiam morte patri inuidiam quaesisse sed non propter patrem illam perisse: quid ergo, inquis, propter quem? scis illam unum habuisse pro quo mori posset.
PORCI LATRONIS. Aestimate quale sit scelus istius, in quo laesi patres ne liberos suos aut agnoscant aut recipiant etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. mendicares nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut nouo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Cassi Severi.
Hinc caeci innitentes baculis uagantur, hinc trunca brachia circumferunt, huic conuulsi pedum articuli i? sunt et torti tali, huic elisa crura, illius inuiolatis pedibus cruribusque femina contudit: aliter in quemque saeuiens ossifragus iste alterius brachia amputat, alterius eneruat, alium distorquet, alium delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme extundit tuber et risum in crudelitate captat. Produc, agedum, familiam semiuiuam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam; ostende nobis captiuos tuos. Volo mehercules nosse illum specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam,
VIBI GALLI. Intuemini debilia infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Tot membra franguntur, ut unum uentrem impleant, et — o nouom monstrum — integer alitur, debiles alunt. ALBVCI SILI. “Perissent,” inquit. ita non infelicius supersunt quam perituri fuerant? “Perissent,” inquit. interroga patres utrum maluerint. Eruantur, inquit, oculi illius, illius praecidantur manus. Quid si aliquis ex istis futurus est uir fortis? futurus est tyrannicida? quid si sacerdos? nec, puto, incredibilia in hac fortuna loquor; certe ex hac turba origo Romanae gentis apparuit. Egregius educator plus