Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

sed silentium uidetur confessio. narrem uirtutes meas? sed illud quoque mihi nouum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non prodest. Processi in aciem coram patre: fortiter, inquit, pugna; turpe est adulescenti uinci a sene. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. fortis sum: numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si dixero: fortissimus sum. dicam tamen audacter:

fortissimus sum, nec timeo in ea ciuitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes nouimus. IVLI BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando uictus es. ARELLI FVSCI Patris. Ignosce, iuuenis erraui: ambitiosus non ero, cum senex fuero. GAVI SILONIS.

p.479
Vtrum putas uicisse ?
b.307
ego praemium tantum habeo, tu et praemium et uirum fortem.

Divisio. Latro sic diuisit: an filius abdicari possit propter hoc quod permittente lege fecit. nemo inquit in eadem re et habet legem et timet. Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex uindicabit; si quid quod licet sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii, sed de officio. Deinde: utatur sua quisque lege; tibi illud licuit et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex quae filio patrem praeferat? Si potest abdicari etiam propter id quod lege permittente fecit, an abdicari etiam propter hoc non possit, quod praemium accepit. Non potest, inquit, in ea re priuatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de uictoria, de summa uirtute quaeritur. Non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio uictus es.

Si potest abdicari, an debeat. hoc sic diuisit: an etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. Tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut uirum fortem uincere aut a filio uinci? Si non debuisset contendere, non uicisset. et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum si te

p.480
uicisset, cum deberet a filio tuo uinci. nulla laus tua fuisset: apparuisset enim illam uictoriam non uiri fortis fuisse, set patris. silentio uirtutes uestrae transissent:

nunc inlustratae sunt dum conferuntur. TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi inuidere coeperunt, postquam uictus es. itaque noui generis res accidit: filius uicerat; omnes aiebant: o felicem patrem! Nouissimam

b.308
quaestionem fecit: an etiamsi quid iudicio peccauit, praemio emendauerit. Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam quae ualde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil proiecero, quid me facturum putas? ad templa iturum ut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam.