Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam non imperatori tantum, sed patri. Si tu

p.478
uicisses, diceretur: patri cessit; abdicationem enim timuit. Solebas semper optare, ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium uocas duplicem domus nostrae triumphum?

CLODI TVRRINI. Tu Mucio diceres: “non est quod ostendas istam manum?” tu Scipioni post deletam Carthaginem: “tace?” loquax est uirtus nec ostendit se tantum, sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: cessit pater filio et in hoc abdicat, ut uideatur uerum fuisse certamen. Opta, pater, ut et a nepote uincaris. “Postea, inquit, pugnare fortiter poteris.” unde scio? uulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes uicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus uictum uter uicisset. Dubito quid faciam. taceam ?

sed silentium uidetur confessio. narrem uirtutes meas? sed illud quoque mihi nouum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non prodest. Processi in aciem coram patre: fortiter, inquit, pugna; turpe est adulescenti uinci a sene. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. fortis sum: numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si dixero: fortissimus sum. dicam tamen audacter: