Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ARGENTARIVS ait: occasionem benefici quaesiui, non concupiui accipere praemium. Honor ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter accepit. FVSCVS ARELLIVS pater ait: si nauigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti uiro, uinci. BLANDVS hoc colore

b.309
narrauit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim; ego multiplicabo crimina mea: numquam illi quotiens recte faciendum fuit cessi, semper uolui uideri frugalior, uideri uolui laboriosior; nam cum ad uires uentum erat, etiam ipse cedebat:

non ego illum uincebam, sed aetas. TVRRINVS hoc colore usus est: uolui, inquit, cedere, sed erant qui dicerent non licere; hoc enim nobis modo legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris uidebantur et dicturi: non licet inter se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa agitur, sed publica; omnium interest scire quis sit fortissimus. his uocibus hominum missus sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret uictoria. Quid putatis me dicturum? fortiorem me uisum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis

p.482
eram, istius esset. quid ergo? quare uicerim quaeritis? uisum est ad ruborem totius iuuentutis pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem. Et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit: