Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

nunc inlustratae sunt dum conferuntur. TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi inuidere coeperunt, postquam uictus es. itaque noui generis res accidit: filius uicerat; omnes aiebant: o felicem patrem! Nouissimam

b.308
quaestionem fecit: an etiamsi quid iudicio peccauit, praemio emendauerit. Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam quae ualde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil proiecero, quid me facturum putas? ad templa iturum ut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam.

SILO POMPEIVS temptauit et in hac controuersia illam quaestionem, quam in omnibus uirorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an uir fortis abdicari possit; aiebat in nulla magis controuersia illam posse tractari. Non potes, inquit, eum abdicare qui te potest uincere. miraris si patri hac lege subducitur qui ei et comparatur et praefertur?

Colorem pro adulescente GALLIO illum induxit: circumsteterunt me, inquit, iuuenes: aetatis causa agi uidebatur. cum dubitarem exaudiui nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, illi non cedo. CESTIVS hoc colore usus est: putasse sese ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. MONTANVS VOTIENVS ait:

p.481
cogitaui non quid imperares, sed quid praecepisses: dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Inuidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua uidebatur, cum quaereretur utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est quod me putes uisum illis fortiorem: decepti sunt, pater; iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle crediderunt.