Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit? “Accusa, inquit, me.” unde tam securus es? inuenisse uideris quis alius occiderit. Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum

p.471
innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat uiuo illo prouocare nos ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem. Si pauper accusandi diuitis animos non sumpsit miramini? quia tacet, reus est.

Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat. Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo. crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate. diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes,

b.301
inter cotidianas acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte cogitauerit, nescio: quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit. “Cur me non accusas, non postulas?” uix temperabat quin diceret: “quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curaui eum qui tantum mecum litigauerat?”