Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Vt iste ait, causam meam populo probaui. IVLI BASSI. Quando autem istis diuitibus non sordidati sumus ? “Accusa,” inquit. pauper diuitem, lugens candidatum ego accusem? Ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius uocauit: “reum, inquit,

b.299
me perage, perora.” quis haec loquentem auderet accusare ? “Cur me, inquit, sequeris?” quasi aliud iter pauperes, aliud diuites habeant. CESTI PII. Non essem reus, si accusare possem. barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad uos ueni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere percussorem et fortasse iam inueni. Cum subito pater meus in media ciuitate —

quid me intueris ? quid obseruas quid dicam ? — subductus est. ARELLI FVSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu, non est fortunae meae; ista diuites possunt; satis est si uiuimus. Cum inspoliatum cadauer patris mei inuentum sit, quis fuerit percussor nescio: quisquis fuit quasi diues spolia contempsit. “Quare, inquit, me sequeris per publicum?” facinus indignum commissum est: diues et pauper eadem uia incessimus. OSCI. “Accusa,” inquit. ubi est qui primo coeperat? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: uiueret. “Quare, inquit, me reum non facis?” quia accusatorem me non times mortuo patre meo — timeo enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet, et si dixero occiso.

p.470
Occisus est pater meus —

a quo? si permittitis nescio. IVNI GALLIONIS. “Sordidatus es, inquit; fles.” Quid aliud facere possum occisi pauperis filius? Pater meus in media ciuitate saluis legibus occisus est. quis hoc sine lacrimis narrare possit? non deponam has sordes, nisi inuenero cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. nihil amplius testari potes quam hanc uocem meam: adhuc nescio. Delibero interim et illam induam uestem quam patri meo reliquit percussor. “Cur me sequeris?” magistratus pos terga sua non summouent.

FVLVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? “Cur non agis?” quia adeo non metuis

b.300
ut cogas tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius uestem mutaui. ARGENTARI. Non uis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas. Clodi TVRRINI patris. “Quare, inquit, sordes sumpsisti?” quid ergo ? ne lugebo quidem quem uindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri quem adhuc tacitus fleo. PORCI Latronis.