Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi: nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.

ALBVCIVS nihil dixit in diuitem; hoc colore declamauit: committit, inquit, iniuriam si quem non postulauit accusat. “quare, inquit, sequeris me?” ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae mortis. Tu solus potes, si uoles, inuenire quis occiderit, tu accusare. “At me quidam propter hoc suspectum habent.” Potes discutere istam suspicionem: quaere quis fecerit. “Vt scias,” inquit, “te

p.474
inuidiam mihi facere, cum dixissem: accusa me, non negasti te accusaturum, sed respondisti: accusabo cum potero.” Ignosce mihi, non magis quemquam adhuc accusare possum quam absoluere: quaero quis fecerit. Haec leuia argumenta sunt, uana sunt quae alios tangunt; quod inimicus es, quod ille inspoliatus inuentus est: non est quare accusem, est quare suspicer.

b.303
RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te ut tutior sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum occidit; scio me quamdiu tecum fuero perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare. te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. OSCI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inueniam quis fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, uolet hoc inimico imputare, ad diuitem ueniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in conuitium set periculum diuitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putauit et ad positionem controuersiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius est? uestem sine dubio alius nescio quis percussor concupierat. Dicet aliquis: quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? non; ideo non accuso.