Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controuersiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum uos sententias audire uelitis et quidquid ab illis adstruxero molestum futurum sit. Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret. cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret: “necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere,” aiebat Latro: “non mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent;” et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cummaxime declamantis Marulli possent.

Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controuersia inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de diuitiis dicuntur: hoc genus sententiarum supellectilem uocabat.

p.67
Solebat schemata
b.56
quoque per se, quaecumque controuersia reciperet, scribere. et putant illum homines hac uirtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundauerit? Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta uia decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.

Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod palam aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet. summam quidem esse dementiam detorquere orationem cui esse rectam liceret. Sed iam non sustineo diutius uos morari: scio quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa. Ab ea controuersia incipiam quam primam Latronem meum declamasse memini admodum iuuenem in Marulli scola, cum iam coepisset diem ducere.