Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio, in uno accipio: Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius, nihil suauius, nihil eloquentia sua dignius; nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere.
cum se ad scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse,
sed multum adquisisse desidia uideretur.