Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Ite nunc et in istis uulsis atque expolitis et nusquam nisi in libidine uiris quaerite oratores. Merito talia habent exempla qualia ingenia. Quis est qui memoriae studeat? quis qui, non dico magnis uirtutibus, sed suis placeat? sententias a disertissimis uiris iactatas facile in tanta hominum desidia

p.61
pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam quam praestare non possunt, uiolare non desinunt. Eo libentius quod exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis uiris facunde dicta
b.50
teneo, ne ad quemquam priuatim pertineant, populo dedicabo.

Ipsis quoque multum praestaturus uideor, quibus obliuio inminet, nisi aliquid quo memoria eorum producatur posteris tradatur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam. Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone uideor audisse; ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire.

Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebautur, quas thesis uocabant. hoc enim genus materiae quo nos exercemur adeo nouum est, ut nomen quoque eius nouum sit. controuersias nos dicimus: Cicero causas uocabat. Hoc uero alterum nomen Graecum quidem sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit, scolastica, controuersia

p.62
multo recentius est, sicut ipsa declamatio apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum inueniri potest qui declamationem distinguit; ait enim: “declamare est domi non mediocriter dicere.” bene alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum uerae actionis. Modo nomen
b.51
hoc prodiit; nam et studium ipsum nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.

In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio, in uno accipio: Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius, nihil suauius, nihil eloquentia sua dignius; nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere.

cum se ad scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse,

sed multum adquisisse desidia uideretur.

p.63
Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat. Quotiens ex interuallo dixerat, multo acrius uiolentiusque dicebat: exultabat
b.52
enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit; ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non minor est quam corporis, sed occultior.

Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata; beneficio tamen laterum extollebatur et quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura uocis exercendae fuit: illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.

Saepe cum per totam lucubrauerat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum ueniebat. Iam uero quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec

p.64
patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque oculorum et aciem contuderat et colorem mutauerat. Memoria ei natura quidem felix, plurimum
b.53
tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa, cum scripserat; quod eo magis in illo mirabile uideri potest, quod non lente et anxie, sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.

Illi qui scripta sua torquent, qui de singulis uerbis in consilium euut, necesse est quae totiens animo suo admouent nouissime adfigant: at quorumcumque stilus uelox est, tardior memoria est. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas quascumque dixerat teneret etiam. itaque superuacues sibi fecerat codices: aiebat se in animo scribere. Cogitata dicebat ita, ut in nullo umquam uerbo eum memoria deceperit. Historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat; adeo quaecumque semel in animum eius descenderant in promptu erant.

Video uos, iuuenes mei, plus iusto ad hanc eius uirtutem obstupescere: alia uos mirari in illo uolo; hoc quod thauma uobis uidetur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die nouus homo et senatum et omnem

p.65
urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutauit; aut quod ille fecit qui
b.54
recitatum a poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus memoria recitauit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset; aut quod fecit Hortensius qui a Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit. Cupitis statim discere? suspendam cupiditatem uestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc uobis in quo iam obligatus sum persoluam.

Plura fortasse de Latrone meo uideor uobis quam audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc futurum prouideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter auellerer. nunc his tamen ero contentus; sed quotiens me inuitauerit memoria, libentissime faciam ut illum totum et uos cognoscatis et ego recognoscam. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum conualuisse. putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia uirtus fuit, et subtilitas fuerit.

Id quod nunc a nullo fieri animaduerto semper fecit: antequam dicere inciperet sedens quaestiones eius quam dicturus erat controuersiae proponebat, quod summae fiduciae est. ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda proponuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit, manifestum

b.55
est. Quid ergo? unde haec de
p.66
illo fama? nihil est iniquius his qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat; et nescio an maximum uitium subtilitatis sit nimis se ostendere. magis nocent insidiae quae latent; utilissima est dissimulata subtilitas quae effectu apparet, habitu latet.

Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controuersiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum uos sententias audire uelitis et quidquid ab illis adstruxero molestum futurum sit. Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret. cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret: “necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere,” aiebat Latro: “non mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent;” et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cummaxime declamantis Marulli possent.

Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controuersia inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de diuitiis dicuntur: hoc genus sententiarum supellectilem uocabat.

p.67
Solebat schemata
b.56
quoque per se, quaecumque controuersia reciperet, scribere. et putant illum homines hac uirtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundauerit? Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta uia decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.

Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod palam aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet. summam quidem esse dementiam detorquere orationem cui esse rectam liceret. Sed iam non sustineo diutius uos morari: scio quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa. Ab ea controuersia incipiam quam primam Latronem meum declamasse memini admodum iuuenem in Marulli scola, cum iam coepisset diem ducere.

puto luxuriam: quidquid umquam inmodesta largitione

p.68
effudimus, id omne consummatur
b.57
in alimentum duorum senum. Cum uetaret me pater, aiebat: “ipse mihi si egerem, alimenta non daret.” Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea sola domo poneret in qua habebat et abdicatum et inimicum. Ecce oppressit mors egentem: quid acturus es? pluris tibi frater efferendus quam alendus est. Quisquis rogatus est, ait: “quid porro? tam locuples frater fratrem alere non potest?” miserrimus senex diuitiis tuis etiam blandimentum in stipem perdidit.

“Ipse,” inquit, “me ali uetuit.” imitationem alienae culpae innocentiam uocas? ne eo quidem aestimas, quanta ista crudelitas sit, quod si quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est? Quid adoptionem iactas? tunc ad te ueni, cum haberem diuitem patrem. Parcius, quaeso, pater: praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: etiamsi abdicaueris, alam. Fatendum est crimen meum: tardius miseritus sum; itaque do poenas: egeo.

Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam conuenit. O felix spectaculum, si uos in gratiam possum reducere, faciamque, hoc uultus quoque uestri hortantur. surgite patres, adeste iudices: alter mihi ex parentibus seruatus, alter seruandus est. porrigite mutuas in gratiam manus; me foederi medium pignus addite: inter

p.69
contendentes uos medius elidor. Ergo fame morientem uidebo per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est. quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? quid porro? tam longe exempla repetam, quom adsit qui illum uidit? Quid non timendum felicibus putas?

quid desperandum infelicibus? IVNII GALLIONIS. Ego indicabo, cur me abdices: tu indica, cur adoptaueris. Quaedam accidunt noua. Equidem noua illud

b.58
non miror, quod misericordia obicitur: illud miror, quod hic obicit; sic enim me gessi, ut hoc crimine duos patres obligarem. uterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque prohibet. nec secum nec cum fortuna bene conuenit. Conponite aliquando bonos quidem, sed contumaces uiros. uter discordiae causam praebuerit nolite a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est. transiit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non mutassem patrem, si naturam mutare potuissem. P. Asprenatis.

Fortunae lex est praestare quae exegeris. Miserere: mutabilis est casus; dederunt uictis terga uictores et quos prouexerat fortuna destituit. Quid referam Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem, septimo Romae imperantem? ne circa plura

p.70
instabilis fortunae exempla te mittam, uide quis alimenta rogetur et quis roget. IVNI Othonis patris. Time mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam filium perdidit. ARELLI FVSCI patris.