Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui. Divisio. Prima quaestio illa ab omnibus facta est uulgaris: an filius ob id quod sui iuris sit abdicari possit; deinde: an debeat. haec tota tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent temptare, quam Romanae aures non ierunt: an uir fortis abdicari possit. non uideo autem quid adlaturi sint, quare non possit. nam quod et uir fortis est et totiens et uir fortis est non plus iuris illi adfert, sed plus commendationis.
Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; uoluerunt enim uideri inuisum filio patrem: itaque illum malle cum hostibus uiuere quam cum patre. Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum et continendum. Quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt et non disputauerunt hoc modo, quo SILO POMPEIVS disputauit, qui sic diuisit, ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; quia patrem habes, desinere debes, quia pater uetat;
aut illo modo quo GALLIO, qui sic diuisit hanc partem: hoc impero
Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus est BLANDVS, qui dixit: militia tibi superuacua est, inuidiosa est, periculosa est. superuacua est, quia non cogeris, immo uerecundia uetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; uacationis causa: consecutus es; praemii causa: tria domi praemia sunt; et sic transiit, ut diceret inuidiosum esse unum hominem toties optare omnibus honores intercipere; quam periculosa res esset inuidia, quam magnos uiros oppressisset. hic exempla. Periculosam esse militiam, eodem loco collegit, quo ceteri; illud unum noui adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent: “uidelicet ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam obseruari ab hoste.”
His ergo omissis illi, qui amantem patrem induxerunt, hoc genere egerunt:
Asprenas colorem secutus est longe alium; dixit enim, se non negare reipublicae uiri fortis operas, sed ad necessarios casus reseruare. si magnum aliquod bellum inciderit, tunc et ueteranos uocari ad arma. et illa sententia eius hoc loco ualde laudata est: “nunc illi militent quibus necesse est; tu militabis, si erit necesse.” Sic uenisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum, cum maius bellum Numantianum apparuisset quam quod sustinere alii duces possent; magnum interuallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae maria clausissent. magna praesidia non esse consumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: uidelicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.
A parte filii colorem induxerunt quidam, ut illum cupidum gloriae et bellicosum facerent. NICETES quidem hoc usus est uerbo: parasth/somen au)to\n toi=s dikastai=s a)reima/nion, et sic egit, ut quereretur quod cessarent manus suae, quod
Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento qui dixit, semel tantum militare se uelle, ut aliquid uideretur reipublicae supra legem praestitisse. Quidam perpetuam denuntiauerunt miltiam: quamdiu uires fuissent, non defuturum reipublicae
Latro uehementer egit a parte patris et adiecit: abdicato quoque non permittam exire, iniciam manus, tenebo, nouissime ante limen exeuntis cadauer hoc sternam: ut ad hostem peruenias, patrem calca. Putabat PLANCVS, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit: † sic kei/somai w(s tei=xos: ta/fron u(pe/rbhqi kai\ pate/ra. FVSCVS ARELLIVS religione patrem induxit et ominibus territum; aiebat praeceptorem suum in hac controuersia describentem pericula futuri proelii ab hoc Homeri uersu incepisse: *daimo/nie, [*](Iliad. Z 407)