Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
PORCI LATRONIS. Miserrimus pater iam non uiderem filium, nisi abdicarem. fortis plus quam legi aut patriae sat est tertio mihi non rediit, sed relatus est. quod patriae superest, patri uindico. Fugit me filius et quidem ad hostem. Quousque pauidus praeliorum nuntios expectabo? fili, mihi uacationem peto. CESTI PII. Abdico filium ut habeam. Non minus uacatio mea reipublicae profuit quam
Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod uiri fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. miraris si quod legi satis est, patri nimis est ? “Numquid luxuriam,” inquit, “obicis?” ego uero te etiam hortari possum in uoluptates. quousque duro castrorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus uiues? simus hilares: trium uictoriarum uota soluenda sunt. tot acies sustinuisti, tot uulnera; possum cum republica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: “malo gloriam quam uitam;” hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello. Pompei SILONIS.
Causa mihi abdicandi est, ne sine filio uiuam, quem iamdiu non uiderem, nisi abdicarem. Abdicatio mea in potestate abdicati est. Romani Hisponis. Quid fatigante felicitatem molestius est? quid expectas donec castris eiciaris? MENTONIS. Erubescit respublica tam cicatricoso milite uti. Non oportet