Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Da mihi epistolam esurientis istius. “Manus,” inquit, “praecidantur.” in quamcumque corporis partem potius saeuitia incurrat: cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid peto tyrannicida? talem me dimittite qualem a piratis recepistis. Non habeo quod de fortuna queri possim: en eum qui manus meas * * * confugit. “Si praecideritis,” inquit, “manus.” Si irasceris, scribe potius: si occideritis. Tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo, ne quas manus piratae
Ex omnibus quae mihi fortuna terra marique priuatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque et piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus cum timeret manus meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil abstulit corpori; piratae, quasi beneficio meo uiuerent, gratis miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui. 0 felicem rempublicam quod sublato inimico, non ante tyranni caedem nauigaui! “Genui, inquit, educaui:” nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rempublicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. Magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es
pro adultero filio rogasti. Quaerite nunc quomodo tyranni fiant. CESTI PII. Cedo mihi epistolas patris. quaeris unde habeam, cum mihi nullas miseris ? “Duplam dabo pecuniam:” apparet, pro unico filio rogat. “Duplam pecuniam dabo:” unam summam pro filio, alteram pro tyrannicida. “Si manus praecideritis:” hoc ne in adulteros quidem licet. “Non habui pecuniam.” sed rogare illos potes et audacter roga: in