Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. In argumentis eleganter hanc partem tractauit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam; uoluit illi et amoris commendationem detrahere. BVTEO longe arcessito colore usus est; uoluit enim uideri non inuito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum; a patre illam esse honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre.
sed aiebat Latro non esse tanti detrahere illi commendationem soluti adulescentis, ut detraheretur inuidia relicti patris. FVSCVS ARELLIVS egregie declamauit; non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed quamuis orba non esset, eici iussit. non aliam sibi magis placere, sed illam displicere dixit, et hoc, quod Latro transcurrerat, pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam in patrem. GALLIO illud quod omnes scolastici transierant dixit: timere se ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe ne uideretur; nolle se suspectum esse reipublicae. IVLIVS BASSVS timuit ne puella uideretur improbe iusiurandum exegisse; ne quid liberi
TRIARIVS dum sententiam uirilem captat, inepte dixit iurasse se et per orbam. aiebat enim CESTIVS male deseri nunc orbam si etiam iurasset. Latro aiebat per patrem quoque iusiurandum ineptum esse; nihil enim minus conuenire, quam