Latro aiebat, non quidquid spargi posset suspiciose id etiam indicandum. colorem hunc esse, non
p.112
quaestionem; eam quaestionem esse quae impleri argumentis possit. CESTIVS aiebat et hanc posse impleri argumentis Hunc sensum a Latinis iactatum NICETES dixit: e)pi\ th\n tri/thn nu\c e)/lipen. GLYCON dixit: Diocles CARYSTIVS dixit
--- Hunc sensum VIBIVS RVFVS subtiliter dixit: uolo tibi malam gratiam cum sponso tuo facere: habet amicam. In hac controuersia dixit ALBVCIVS: ambulet in masculos. Adeo nullum sine amatore uitium est, ut hoc quidam disertum putauerint; ego tamen magis miror hoc potuisse Albucium dicere quam aliquos potuisse laudare. Ex Latinis dixit TRIARIVS: gratulor uobis, uirgines, quod citius inluxit. ARGENTARIVS dixit: quaeritis quid isti finem rapiendi fecerit? dies. Latro: iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset.
Porci Latronis. Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? Prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei
p.113
nurus, quae amare potest captiuum, odisse uel patrem. “Captus,” inquit, “in tenebris iacebam.” Narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? filius meus ait se uxori parricidium debere. CESTI
b.93
PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater?
Ex altera parte. IVLI BASSI. Hodie captiuus essem nisi haec arcipiratae filia fuisset. Vt dixi: “patrem habeo,” inter bonos captiuos sepositus sum. arcipiratae filia uocatur, puto ex aliqua nata captiua; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, mouebatur periculis omnium; nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit in quem uenire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligauit quam ut orba posset diuellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors posset?
Decepi te, puella; alia pollicitus sum: ueneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum? pater meus, socer tuus — hoc enim te iam pridem uocabat — socer, inquam, tibi tuus gratiam referet. Quidam auitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus: in illis non seruasse
p.114
quod acceperant maximum dedecus, in his quod nemo dederat fecisse laudabile est. Si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens, unusquisque felicem domum inuaderet; sed quoniam di non sumus, natura nos regit et quemcumque uult casum in quemque mittit:
hinc sumus aestimandi, cum sumus nostri. Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in septem consulatibus nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines
b.94
nemo Magnum dixisset. Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi uidentur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? quemcumque uoluerimus reuolue nobilem: ad humilitatem peruenies. Quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere?
--- nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius: fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare Romanos, quod humilitatem suam cum obscurare possint ostendunt et haec non putant magna, nisi apparuerit ex paruis surrexisse ?