Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Divisio. In hac controuersia de prima quaestione nulli cum altero conuenit. Lateo primam fecit quaestionem: non eum posse raptorem qui ab

p.109
rapta mori iussus esset seruari---Si legatus, inquit, exire debet peribit; si militare debet peribit; si lege ducere debet peribit; si raptam ducere debet aeque peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito deinde tempore, antequam nuberes, hanc uitiasset, negares illum debere mori rapta iubente? atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest. Si rapta nupsisses,
b.90
deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori debere? atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?

Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil amplius raptori praestare possit, quam ne sua lege pereat, contra alienam legem nullum ius habeat. Optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor tuus. at idem eadem nocte qua te rapuit, si stationem deseruit, fuste ferietur; si sacrilegium fecit, occidetur. Licet tu dicas: “quid ergo? ego non nubam?” tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Quomodo sacrilegus, quamuis a te seruatus, periret, sic alterius puellae raptor, licet a te seruatus, peribit. Si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses, — datur enim optio et in absentem — uetares illum occidi a marito? quid interest qua lege pereat, nisi quod modestius alienam legem interpellares quam tuam?

Tertiam

p.110
fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda sit optio, qua ultio ad utramque perueniat. Ait quae mortem optat: mea optio et te uindicat, tua me non uindicat; nec hoc tibi mea optio praestat quod mihi: ex occiso raptore inuidiam. Illa respondet: optio tua me non uindicat. uindictam tu meam putas, non fieri quod uolo, fieri quod nolo ? etiam contumeliosum mihi erit, te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur. isto modo et mea te uindicat: nempe lex duas poenas scripsit uitiatori: alteram passurus est; non eris inulta, nam raptor non erit inpunitus: habebit poenam, indotatam uxorem. Respondet: non eodem modo: morietur, sed utrique; seruabitur, sed non mihi. Quartam ibi fecit quaestionem: si non potest utriusque rata
b.91
esse optio, utra dignior sit. Vltimam non quaestionem, sed tractationem: neminem non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset; neminem non inuenturum aliquam humilem quae se in optionem commodaret.