Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Ex altera parte. Pompei SILONIS. Postero die cum illi narratus esset nocturnus error, dum putat se in unam incidisse, huic priori supplices summisit manus, hanc prius deprecatus est, exorauit: propter hoc, puto, ista magis raptori irascitur. Alterais ex puellis raptorem mori uult, altera seruari: reum alter iudex damnat, alter absoluit; inter pares sententias mitior uincat. Dicam quod sentio: magis irasceretur si unam tantum rapuisset; diceret: “ergo ego sola digna uisa sum cui iniuriam faceret?” ARGENTARII. Refer nunc Verginiam, refer Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Ex tribunis potentior est qui intercedit. non est inuidiosa potestas quae misericordia uincit. Quid cessas, puella? pro marito roga. Haec sententia deridebatur a Cestios quasi inproba.

Divisio. In hac controuersia de prima quaestione nulli cum altero conuenit. Lateo primam fecit quaestionem: non eum posse raptorem qui ab

p.109
rapta mori iussus esset seruari---Si legatus, inquit, exire debet peribit; si militare debet peribit; si lege ducere debet peribit; si raptam ducere debet aeque peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito deinde tempore, antequam nuberes, hanc uitiasset, negares illum debere mori rapta iubente? atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest. Si rapta nupsisses,
b.90
deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori debere? atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?

Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil amplius raptori praestare possit, quam ne sua lege pereat, contra alienam legem nullum ius habeat. Optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor tuus. at idem eadem nocte qua te rapuit, si stationem deseruit, fuste ferietur; si sacrilegium fecit, occidetur. Licet tu dicas: “quid ergo? ego non nubam?” tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Quomodo sacrilegus, quamuis a te seruatus, periret, sic alterius puellae raptor, licet a te seruatus, peribit. Si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses, — datur enim optio et in absentem — uetares illum occidi a marito? quid interest qua lege pereat, nisi quod modestius alienam legem interpellares quam tuam?