Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.
Divisio. Lateo hac usus est diuisione: an
Color pro adulescente unus ab omnibus qui declamauerunt introductus est: “non potui occidere,” ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat: ter non--- Latro descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii spectaculo et dixit: pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. GORGIAS inepto colore, sed dulci PAMMENES ex nouis declamatoribus
dixit---GORGIAS egregie dixit---PAMMENES dixit---FVSCVS ARELLIVS dixit: maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. ALBVCIVS non narrauit, sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego me defendere debeo? si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non fert mare; ignoscit non sequenti castra,