Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
FVLVII Sparsi. In bello suas, in domo etiam filii manus
IVLII BASSI. Non est quod putetis puniri illum: ad suos dimittitur; dimittitur, inquam, ad matrem suam, nescio an et ad patrem. meruit hereditatem illius, quem occidere parricidium putauit. Nulli umquam plus debuistis uiro forti: usque eo pro uobis pugnauit, ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere.
Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.
Divisio. Lateo hac usus est diuisione: an
Color pro adulescente unus ab omnibus qui declamauerunt introductus est: “non potui occidere,” ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat: ter non--- Latro descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii spectaculo et dixit: pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. GORGIAS inepto colore, sed dulci PAMMENES ex nouis declamatoribus