Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

FVLVII Sparsi. In bello suas, in domo etiam filii manus

p.102
perdidit. Processit in bellum hic unus omnium adulescentis filii uicarius: in acie uicit, domi captus est. spectat inter spolia uiri fortis uolutantes adulteros. “Adulescens, uenit tempus militiae tuae.” Indigna res: deceptus est; tam frustra ad filium quam ad gladium cucurrit. ridebant adulteri truncas uiri fortis manus, circa sua arma labentis. ARGENTARII. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Libenter causam eius suscepi: quis enim illum non uindicet? quid hoc infelicius, quem adulteri tunc riserunt, cum deberent mori ? Vir fortis in ciuitate truncus integros adulteros spectat?

IVLII BASSI. Non est quod putetis puniri illum: ad suos dimittitur; dimittitur, inquam, ad matrem suam, nescio an et ad patrem. meruit hereditatem illius, quem occidere parricidium putauit. Nulli umquam plus debuistis uiro forti: usque eo pro uobis pugnauit, ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere.

Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.