Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. aiebat Cestius malle se casu uideri factum quam deorum uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam; itaque non probabat illud Triarii: “remissam tibi poenam putas ? ampliata es.” Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non est damnantis, sed dubitantis.

Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS,

p.99
tunc Germanici gener, et praetextatus. is cum descripsisset circumstantium indignationem quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt
b.82
dii immortales publici uoti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, reuocauerunt. CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas reuocauerunt ? nam et ante posuisti similitudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum multa dixisset nouissime adiecit rem quam omnes improbauimus: “ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit.” filium obiurgabat, patri maledixit.

Pastor AIETIVS hanc controuersiam apud Cestium dixit iam senator et hunc colorem optimum putauit: sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet. Multum CESTIVS hunc corripuit et dixit: hoc est quare ego auditores meos inuitem ad alios audiendos ire? aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in Albucium, qui illis diebus dixerat in hac controuersia: “durius saxo,” et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: “uirgo de sub saxo.” Othonem IVNIVM patrem memini colorem stultum inducere, quod minus ferendum est quod libros colorum edidit. “Fortasse,” inquit, “poenae se praeparauit et ex quo

p.100