Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS,
Pastor AIETIVS hanc controuersiam apud Cestium dixit iam senator et hunc colorem optimum putauit: sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet. Multum CESTIVS hunc corripuit et dixit: hoc est quare ego auditores meos inuitem ad alios audiendos ire? aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in Albucium, qui illis diebus dixerat in hac controuersia: “durius saxo,” et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: “uirgo de sub saxo.” Othonem IVNIVM patrem memini colorem stultum inducere, quod minus ferendum est quod libros colorum edidit. “Fortasse,” inquit, “poenae se praeparauit et ex quo
peccare coepit, cadere condidicit.” SILO POMPEIVS hunc colorem temptauit: praestatur, inquit, quaedam et damnatis sacerdotibus uerecundia: erubuimus quicquam ex damnatae ueste detrahere. HISPANVS dixit: ita putaueras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? TRIARIVS cum indignantium uoces descripsisset adiecit: quid? non potes bis mori ? MARVLLVS dixit: constitit in saxo, inuocauit deos; publica indignatio exorta est: audet ista nominare deos, audet hoc loco ? quid autem habet iam quod illos roget, nisi bonam mortem ? Diocles CARYSTIVS dixit: kai\ a(/pac kai\ deu/teron kai\ tri/ton kai\ me/xri a)\n ou(= pe/sh|s e)f' o(\ be/blhsai.
Porci Latronis. Adulteros meos tantum excitaui. me miserum! quamdiu iacuerunt postquam deprehenderam? Ego te non abdicem quem possem
CESTI PII. Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Numquam putaui futurum salua republica, ut uir fortis sentiret se manus perdidisse. MARVLLI. Adulteros meos usque ad limen prosecutus sum. Cucurri miser ad ferrum quasi manus haberem. Triarii. Deciderunt arma cum manibus: tunc primum sensi me manus perdidisse. Descriptio pugnantis uiri fortis. Dii boni, et has aliquis manus derisit? P. Asprenatis. Arcessitus ut occideret adulteros, uenit ut dimitteret.
FVLVII Sparsi. In bello suas, in domo etiam filii manus
IVLII BASSI. Non est quod putetis puniri illum: ad suos dimittitur; dimittitur, inquam, ad matrem suam, nescio an et ad patrem. meruit hereditatem illius, quem occidere parricidium putauit. Nulli umquam plus debuistis uiro forti: usque eo pro uobis pugnauit, ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere.
Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.
Divisio. Lateo hac usus est diuisione: an
Color pro adulescente unus ab omnibus qui declamauerunt introductus est: “non potui occidere,” ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat: ter non--- Latro descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii spectaculo et dixit: pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. GORGIAS inepto colore, sed dulci PAMMENES ex nouis declamatoribus
dixit---GORGIAS egregie dixit---PAMMENES dixit---FVSCVS ARELLIVS dixit: maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. ALBVCIVS non narrauit, sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego me defendere debeo? si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non fert mare; ignoscit non sequenti castra,
BLANDVS hoc colore: utrimque fili nomen audio; pater rem petit iustiorem, mater faciliorem. Et illud post descriptionem adiecit: fatebor uobis, parricidium coram patre facere non potui. CESTIVS hoc colore egit: “prosiluit,” inquit, “protinus mater et amplexu suo manus meas adligauit. ago confusioni meae gratias, quod nihil in illo cubiculo uidi praeter matrem et patrem: pater rogabat ut occiderem, mater ut uiueret; pater ne nocens inpunita esset, mater ut ego innocens essem; pater recitabat legem de adulteriis, mater de parricidiis.” Et ultimam sententiam dixit: occidere matrem si turpe est noluisse, non potui. ARGENTARIVS dixit: non