ALBVCIVS dixit: nescio quis feri et uiolenti animi uenit, ipsis credo dis illum impellentibus, ut futurae sacerdotis non uiolaret castitatem sed uideret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore manum: “non est quod audeas laedere pudicitiam quam homines seruant, dii expectant.” et in perniciem ruenti suam “en,” inquit, “arma quae nescis tenere pro pudicitia,” et raptum gladium in pectus piratae sui intorsit. Hoc factum eius ne lateret eisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inuentus est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. Nemo credebat occisum uirum a femina, iuuenem a puella, armatum ab inermi: maior res uidebatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.
CESTIVS timuit se in narrationem demittere, sic illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari: pudicitiam, innocentiam, felicitatem. quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix,
p.91
reditus. Etiam habemus quandam praerogationem sacerdoti ab ipso numine datam, licet isti obiciant fuisse illam captiuam, lenoni postea seruisse, causam nouissime dixisse: inter tot pericula non seruassent illam dii nisi sibi seruaturi fuissent. ARGENTARIVS illud in narratione dixit: accusator in hoc maxime premebat ream: aiebat occisum. esse intra uerba, antequam uim adferret.
SILO POMPEIVS hac figura narrauit: eam uobis sacerdotem promitto quam incestam nulla facere possit fortuna. Potest aliquam seruitus cogere: seruiit et barbaris et piratis, inuiolata apud illos mansit. potest aliquam corrumpere prolapsi in uitia seculi praua consuetudo, etiam matronarum multum in libidine
b.76
magisterium: pudica permanebit. licet illam ponatis in lupanari: et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. fuit in loco turpi, probroso; leno illam prostituit, populus adorauit: nemo non plus ad seruandam pudicitiam contulit quam quod ad uiolandam adtulerat. Multum potest ad flectendum quoque pudici animi propositum hostis, gladius: non succumbet, immo si opus fuerit pudicitiam uindicabit. incredibilem uideor in puella rem promittere? iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio repulit. Fuit qui illam illi accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse uobis dubitatio, quae uentura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra: iam iudicatum est.
p.92
TRIARIVS dixit: negabat se puella fecisse; negabat illum suis cecidisse manibus: altior, inquit, humana uisa est circa me species eminere et puellares lacertos supra uirile robur attollere. quicunque estis, dii immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum miraculo uoluistis emergere, non ingratae puellae opem tulistis: uobis pudicitiam dedicat quibus debet. Alterius partis color nihil habet difficultatis: adparet ex sententiis quas praeposui. dicendum est in puellam uehementer, non sordide nec obscene. Sordide, ut BASSVS IVLIVS qui dixit: “extra portam hanc uirginem” et: “ostende istam aeruginosam manum;” VIBIVS RVFVS qui dixit: “redolet adhuc fuliginem fornicis.” Obscene, quemadmodum MVRREDIVS rhetor qui dixit: “unde scimus, an cum uenientibus pro uirginitate alio libidinis genere deciderit?”
Hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controuersiam de illa quae egit cum uiro malae tractationis,
b.77
quod uirgo esset, et damnauit; postea petiit sacerdotium. Nouimus, inquit, istam maritorum abstinentiam qui, etiamsi primam uirginibus timidis remisere noctem, uicinis tamen locis ludunt. Audiebat illum SCAVRVS, non tantum disertissimus homo sed uenustissimus, qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire
[*](Priap. II 8) Passurus erat. statim Ouidianum illud: “inepta loci,”
p.93
et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem uitium aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil non et permiserint sibi et inpetrauerint.